Rozmiar: 15909 bajtów

1260 o. T. Ratibor.

Herzog Wladislaw von Oppeln bestätigt das Privilegium seines Vaters Kasimir von 1228.

Anno Verbi Inkarnati M°.CC°.LX°. Indiccione VII. Concurrente quarta, Epacta sexta, Luna XXVIII. Nos Wladizlawus divina miseracione dux Opoliensis, dum in Bosidom resideremus in Capitulo fratrum et sororum beati Augustini Premonstratensis ordinis Wrat. diocesis, oblatum est nobis Privilegium per dominam Margaretam Magistram et conventum eiusdem domus. in quo continebantur hec que inferius subscribuntur:
Nos igitur Wlodzizlawus dei gratia dux Opoliensis sepedicti ducis Kazimiri filius, inspecta pia devocione ac donacione patris nostri et omnium antecessorum nostrorum, omnes villas cum suis attinenciis et proventibus omnesque libertates in supradicto privilegio datas et conscriptas, cenobio dominarum de Bosidom, et capellam de Seuor, quam pro ipsorum porrigent voluntate, necnon decem lapides cere in villa Opoliensis castellature sita, que Lubnane nuncupatur, pro alendo lumine in predicta ecclesia de Bosidom asignamus, confirmantes ac benivole acceptantes omnia supradicta, et nostri sigilli munimine roborantes. Excepto theloneo quod pro nobis in dicta castellatura Seuor excepimus, pro quo jam dictos decem lapides cere domui prenominate contulimus; quam si habere ceram non poterunt coloni ville prenominate, de melle nichilominus quod nobis solvere debuerunt, domui de Bosydom antefatum numerum cere annis universis in perpetuum solvere tenebuntur. Acta sunt hec in Ratibor anno M°. CC°. LX°. presentibus his testibus, Domino Thoma Wrat. episcopo, Domino Wilelmo Lubucensi episcopo, Fratribus de ordine Predicatorum Vincencio et Martino, Gothardo notario, Dzechkone castellano de Ratibor, Sulcone castellano de Hranou, Janussio Menchic, Dyrskone subcamerario, Ramoldo subpincerna, et aliis quam pluribus.

Mit dem schön erhaltenen Fusssiegel des Herzogs an grüner Seide; die Umschrift lautet: S : WLADISLAI : DEI : GRA : DVCIS : OPOLIEN:
Böhme, Diplomat. Beitr. I, 7.
Hugo, I, 479.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów